Porro fecit David tabernaculum juxta domum suam ad reponendam arcam, et posuit in eo quasdam de veteribus cortinis. Tabulas vero, columnas et bases priores reservavit. Et descendit David cum triginta millibus virorum, et posuerunt arcam super plaustrum novum, et tulerunt eam de domo Aminadab, quae erat in Gabaa, id est in colle juxta Chariathiarim. Nec est hic Gabaa nomen urbis, vel loci, sed, secundum interpretationem suam, collem sonat. Duo autem filii Aminadab minabant plaustrum. Aiot praecedebat, et Oza sequebatur. David autem et omnis Israel psallebant coram arca musicis instrumentis. Cum autem venissent ad arcam Nachor, calcitraverunt boves, et inclinata est arca, et extendit Oza manum, et tenuit eam; et aruit dextra ejus in qua arcam ferre debuit, sicuti pater ejus jusserat, et exspiravit, et vocatum est nomen loci Ozae Percussio. Dicit Josephus eum percussum, quia tetigit arcam cum sacerdos non esset. Alii dicunt, quia posuerat arcam super plaustrum, cum humeris portare debuisset. Hebraei tradunt quod ea nocte dormierat cum uxore sua. Timuit itaque David divertere arcam ad se, et posuit eam in suburbio in domum Obed Levitae filii Edom Gethaei, et erat ibi tribus mensibus, et benedixit Dominus domui Obed. Quo audito abiit David, ut adduceret arcam in Civitatem David cum gaudio. David autem accinctus ephod lineo, psallebat coram arca in organis armigatis, id est ad armum ligatis. Vel secundum quosdam genus est organi, quod fit in aqua. Et vidit eum psallentem Michol per fenestram, et despexit eum in corde suo. Cumque posuissent arcam in loco suo, obtulit David holocausta, et pacifica, et benedixit populo, et partitus est per singula capita collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis, et similam frixam oleo. Cumque rediret David in domum suam subsannavit eum Michol, dicens: Quam gloriosus hodie rex Israel nudatus, quasi unus fuit de scurris. Et respondit David: Vivit Dominus; ludam, et humilior fiam ante Dominum, qui potius elegit me, quam patrem tuum. Quamobrem Michol non est natus filius, usque in diem mortis suae. Quod inclusive legendum est, id est donec in partu occubuit; vel exclusive, id est nunquam: quod videtur velle Josephus, qui dicit eam de David minime filios procreasse, sed de viro cui dederat eam pater suus, sublatam a David, quinque filios habuisse, qui intelligendi sunt adoptivi. Mortua enim Merob sorore sua, quinque filios ejus adoptavit Michol.